monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.247 > sectio 38

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 38
Ob quem liberandum misit Ptolemaeus duces inclytos Eropum, et Menoclem, et Damoxenum . Sed obsidionem solvere non potuit: donec fame superatus Scopas manus dedit, et nudus cum sociis dimissus est. Quodque ait, Comportabit aggerem, illud significat, quod praesidium Scopae in arce Ierosolymorum, annitentibus Iudaeis, multo tempore oppugnarit: et ceperit alias urbes, quae prius a Ptolemaei partibus tenebantur, Syriae, et Ciliciae, et Lyciae . Eo enim tempore captae sunt Aphrodisias, et Soloe, et Zephyrion, et Mallos, et Anemurium , et Selenus, et Coracesium, et Coricus, et Andriace, et Limyra, et Patara , et Xanthus, et ad extremum Ephesus: de quibus universis et Graeca, et Romana narrat historia.